

Liber Exodus*
Caput 5: Versus 3
Deus Hebraeorum vocavit nos,etc.[AUG. in Exod.]Quaeritur quomodo populo dicatur, etc., usque ad ut justum judicium consequatur.[ORIG.]Moraliter. Iter tridui de Aegypto proficiscimur, si ita nos ab omni inquinamento animae, et corporis, ac spiritus conservemus, ut integer spiritus noster, et anima, et corpus, in diem Christi servetur.[ORIG.]Tridui iter proficiscimur de Aegypto, si rationabilem, moralem, naturalem sapientiam, de rebus mundialibus auferentes, ad instituta divina convertimus. Tridui iter de Aegypto proficiscimur, si purificantes in nobis dicta, facta vel cogitata[tria sunt enim haec per quae homines peccare possunt], efficiamur mundi corde, ut Deum videre possimus. Princeps vero Aegypti ubi videt se vehementius urgeri ut dimittat populum Dei, secundo loco cupit impetrare ut non longius abeant, ne totum triduum proficiscantur, dicens:Ne longe abeatis.Non vult longe a se fieri populum Dei. Vult enim, si non in facto, vel in sermone peccent; si non in sermone, vel in cogitatione. Non vult ut totum triduum a se proficiscantur. Vult in nobis vel unum diem, videlicet, in aliis duos, in aliis totum triduum possidere. Beati illi qui ab eo totum triduum recedunt.Viam trium dierum in solitudinem, et sacrificemus Deo,etc.[ISID.]Viam trium dierum ambulamus exeuntes de Aegypto, ut ad locum perveniamus ubi immolare debemus Domino. Haec via Christus est, qui ait Joan. 14:Ego sum via, veritas et vita.Qui enim confessus fuerit Christum ore, et crediderit corde quod Deus illum suscitavit tertia die, salvus erit, perveniens ad locum in quo immoletur sacrificium laudis.[STRAB.]Viam trium dierum,etc. Tertia mansione, postquam transierunt mare Rubrum, pervenerunt Ethan, qui locus etiam Mara vocatur, propter amaras aquas. Vel trium dierum, id est, trium mensium, quia tertio mense postquam de Aegypto exierunt, pervenerunt Sina, ubi sacrificaverunt, et legem acceperunt, ubi erectum est et tabernaculum.[ORIG., hom. 3 in Exod.]Nunc quoque Moses, quem habemus nobiscum[habemus enim Mosen et prophetas], id est, lex Dei vult te educere de Aegypto, si audias eam; vult te longe facere a Pharaone, eruere de opere luti et palearum: si tamen audias, et spiritualiter intelligas; non vult te in carnis et tenebrarum actibus permanere, sed exire ad eremum, ad locum scilicet perturbationibus et fluctibus saeculi vacuum, et ad quietem silentii. Verba enim sapientiae in silentio et quiete discuntur. In hoc loco poteris Domino immolare legem Dei, et virtutem divinae vocis agnoscere. Ideo cupit Moses te ejicere de fluctibus negotiorum et strepitu populorum, et de Aegypto, id est de tenebris ignorantiae, ut legem Dei audias et lucem scientiae capias.